라틴어 문장 검색

IV. Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit in subiectos benignitatis, quantae in perversos districtionis non est nostrae facultatis evolvere, qui eius minima, quo conveniret sermone non possumus expedire.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:1)
amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:12)
Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:7)
Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:9)
Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:3)
quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:3)
Ita in amicitia recta linea gradientibus, nullius correptio indignationem, nullius consensio culpam pariebat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:11)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Pax, amor, virtus, regimen, potestas, Ordo, lex, finis, via, dux, origo, Vita, lux, splendor, species, figura [0447C] Regula mundi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:2)
Aves variis sigillata naturis, meae directionis regimine, sub alarum remigio fluctus aeris transfretantes, praecordialiter meis inhiant disciplinis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:16)
Quapropter consilio inter Christianorum principes habito et saepius discusso, ut praedictum est, quis tanto viro succederet non aliquis repertus est tanto honore et divino regimine dignus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:7)
Et ut generaliteromnia conprehendantur quidam philosophus dixit, "Pecunia est regimen omniumrerum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 3:6)
"Amicitia est bona voluntas erga aliquemcausa illius" qui diligitur, vel dic secundum Tullium, "Amicitia nichilaliud est nisi omnium divinarum humanarumqueque rerum cum benivolentiaet caritate summa consensio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 42:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION